De Admirandis, Pag. 360
 
Vanini, De Admirandis

/p. 360/ poteras; nam Antichristus apud Hebraeos in

maximo erit honore et aestimatione et sanctitatis

et potentiae et divinae quodammodo

cognationis. Alex. – Imo et obijci et ille miratus

est cur adeo stolidi sint Hebraei omnes,

ut nullus ex eis audeat se Messiam fingere,

quod factu perfacile est, nam eruditus Philosophus

adimplebit quae Daniel alijque Hebraeorum

Prophetae de Antichristo vaticinati

sunt. I. C. – Venetijs cum essem, novi impurissimum

impostorem Hebraeum, qui suis persuadebat

Messiam primo vere nova pluvia

sese demissurum. Cum ranunculis, addebam ego.

Alex. – Subiunxit ille ebrius: «Unum duntaxat

verisimile de Antichristo scriptum adinveniri:

mortem eius turpissimam. Haec enim ex nova

lege tropaea et spolia auctores reportant.

Esaias sub Manasse Rege serra dissecuit. Ieremiam

populus lapidibus obruit. Amos vecte

transfossus. Ioannes Baptista capite

multatus, Christus in cruce suspensus est».

I. C. – Oblatus est Christus, quia ipse voluit.

Sed quid dicet ad hoc? Moises fuit legislator,

non tamen publicae morti damnatus.

Alex. Sic obieci. At ille respondit: «Discriminis

ratio ea est: quia Christus semper inermis

erat. Omnes autem inquit Machiavellus –

qui veritatem tueri sine armis voluerunt, misere

periere. At Moises semper armatus incedebat;

24. mille idololatras tanquam suae legi adversarios,

unico congressu interfecit, ut omittam

illud: cum ab Aegypto Hebraei exulare

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum